- ZANCLE
- I.ZANCLESiciliae urbs, in penitissimo Pelori sinu, postea a Messeniis instaurantibus Messana appellata: licet alii diversam a Messana faciant: Zancle enim ab Anaxila Rheginorum tyranno eversa, non longe. Omnium Siciliae urbium fuit longe vetustissima, si B. Hieronymo credimus, qui ad annum 256. Chronici Eusebiani de suo hoc inseruit: Hoc tempore in Siciliâ Messana, quae et Mamertina, conditur. Sic condita fuerit Zancle annis fere 600. ante excidium Troiae. Sed et apud Diod. l. 4. Hesiodus Zancles meminit, tamquam urbis antiquissimae, in qua Orion Zanclo Regi portum iactis molibus exstruxerit. Sunt qui ab hoc Zanclo gigante conditam et dictam volunt; aliia fonte Zancle; alii a Saturni falce, ibi absconditâ. Stephanus ex Hecataeo: Οἱ μὲν τοῦ Ζάγκλου γηγενοῦς, ἤ ἀπὸ κρήνης Ζάγκλης, οἱ δὲ διὰ τόἐκεῖ Κρόνον τὸ δρέπανον ἀποκρύψαι. Sed Thucyd. multô verius, l. 6. Ο῎νομα δέ τὸ μὲν πρῶτον Ζάγκλη ἦν ἀπὸ τῶ Σικελῶν κληθεῖσα, ὅτι δρεπανοειδὲς τὸ χωρίον τὴν ἰδέαν ἐςτί, τὸ δὲ δρέπανον οἰ Σικελοὶ ζάγκλον καλοῦσι. Unde apud Stephan. Nicander de Sicilia, l. 10.Καί τοι καὶ Ζάγκλης ἐδάη δρεπανητίδοςἄςτυ.Quamvis falcatae Zancles combusserit urbem.Ovid. l. 4. Fast. v. 474.Quique locus curvae nomine falcis habet.De falce nihil habet Strabo, tantum Zanclion curvum esse dicit. Verba sunt: Ζάγκλη πρότερον καλουμένη δὶα τὴν σκολιότητα τῶ τόπων, Ζάγκλιον γὰρ ἐκαλεῖτο τὸ σκολίον: Nempe καρὰ τοῖς ἐκεῖ, ab hominibus, qui illic habitant, ut recte addit Eustath. hunc ipsum locum citans in l. 12. Odyss. Itaque Ζάγκλη proprie curvam sonat. Quam vocem esse Siculam frustra contendunt, cum sit Punica zalga per Metathesin G. et L. Bochart. l. 1. Phoenic. Colon. c. 28. Ovid. l. 15. Metam. v. 290.Nunc freta circumeunt. Zancle quoque iuncta fuisse,Dicitur Italiae. ——— ———Nic. Lloydius. De illa sic apud Ioh. Marshamum Thucydides, l. 6. sub init. ubi de Siculis Graecorum coloniis, Zancle initiô a Cumaei piratis condita, postmodum a Chalcidensibus inhabitata fuit: illos eiecerunt Samti Ionesque alii, Medos fugientes. Hos eiecit Anaxilas Rheginorum tyrannus, qui urbem appellavis Messenem. Quod ita se habuit, ut ipse Marshamus alibi: Anaxilas Messenios (post captam Eiran excisos dissipatosque) in Italiam accersit. Erat illi cum Zanclaeis bellum, quibus ager opimus, urbs opportuna: hanc se Messeniis traditurum dixit, si secum hostem confecissent. Consentientes Anaxilas in Siciliam traduxit. Zanclaeos Anaxilas navali (quod inter antiquissima) terrestri praeliô Messenii fudêre: dein hinc a Rheginis, illinc a Messeniis, terrâ marique obsessi, deiectô murô. ad aras Deorum —— confugiunt: supplicibus concessa est impunitas, et fide ultro citroque datâ, domicilium utrisque commune fuit: Urbem vero pro Zancle Messenem appellari placuit, Olymp. 29. ex Pausaniae Messeniacis. Vide eum Canone Chron. Saeculô XVI. et XVII. Populi Zanclaei; et Zanclaeus adiectiv. Silius, l. 14. v. 49.Nec Zanclaea gerunt obscurum moenia nomen.Inde etiam Zancleius, nomen gentis τετρασυλλάβως. Ovid. l. 14. Metam. v. 47.Oppositumque petens contra Zancleia saxa.II.ZANCLEfons, unde urbi nomen, vide supra.III.ZANCLEoppid. Achaiae. Plin. l 4. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.